라틴어 문장 검색

Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 22:1)
edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 15:2)
Sed mea turbauit gaudia liuor edax.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:19)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)
adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:8)
'Bibacem " ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:1)
Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et vertit in spiritum, et deinde una evolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:1)
praesertim cum omnis spiritus animatus depascat humida utraque, aquea et pinguia, tanquam fomites suos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:15)
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros Inde solebat edax, quas uellet, ducere predas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:3)
Celsus ipse ocnanthem (V, 8) inter adurentia adnumerat, et apud Dioscoridem (V, 5) legitur oenanthem prodesse in oris et pudendorum ulceribus depascentibus;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1128)
non illum constrinxit hiems, non Sirius axis, aetatis spatium non tenuavit edax.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)3)
successu laeta resurgit et vivos inpune ferox depascitur artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine7)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION